- MERIDIANUS Daemon
- MERIDIANUS Daemonin versino Graeca Psalmo 91. v. 5. et 6.ἀπὸ βέλους πετομένου ἡμέρας, ἀπὸ πρἁτματος εν σκότεί διαπορευομένου, ἀπὸ συμπτώματος καὶ δαιμονίου μεσημβρινοῦ, a sagitta velit ante interdiu: a peste in caligine pervadente, a lue et daemone meridiano. Quod Apollinarius sic reddit,Οὔποτέ μοι νυχίῳ περὶ δείμιατι δειμήνειας,Οὐδὲ μεθημέριον, πταμένου ῤοιζηδὸν οϊςτοῦ,Οὐδ᾿ ὑπονισσομένου σκοτίους περὶ πυθμένας ἔργου,Οὐδ᾿ ὑπὸ δαιμονίου ςτε μεςθημβρινοῦ ἀντιόωντος κλ´.Euthymio, ex priscis Interpretibus est, aut voluptatis, quae sequitur satietatem, cupido; aut torporis incubitus, pleno ventri familiaris, Ita enim is, Per Damonem, inquit, Meridianum alii acediae Daemonem intelligunt, eo quod illô tempore magis nos aggredi soleat. Alii vero Daemonem illum, qui turpibus cogitationibus praeest, atque incontinentiae. Ingravescente enim ventre vehememptius insurgit et in animas hominum grassatur. Hieronym. in eundem loc. docet, vulgi sententiam et locutionem fuiisse, Daemones quosdam singulares esse nomine Meridianorum censitos. Quod utique e Paganismo ductum fuit, cuius persuasionem sequitur Stat. Theb. l. 4. v. 439.------ ingentes infelix terra tumultusLucis adhuc medio, solaque in nocte per umbrasExspirat, nigri cum vana in proelia surguntTerrigenaeUbi et in meridie et noctu ait spectra in illo campo Cadmaeo tumultuari. Et quidem, de Nocte, nota res est. De Meridie, Panem ibi tumultuum et pavorum Numen, amarulentô animô esse, memorat Theocritus Eid. 1.Οὐ θέμις, οὐ ποιμὰν, τὸ μεσαμβρινὸν, οὐ θέμις ἄμμινΣυρίσδεν, τὸν Πᾶνα δεδοίκαμες ἦ γὰρ ἀπ᾿ ἀγραςΤανίκα κεκμακὼς ἐμπαύεται. Ε᾿ντί γε πικρός.Certe saevire tum temporis malos Genios, ex Psalmi loco cit. Patrum non pauci aiunt, etc. Vide Casp. Barthium Animadversionib. ad Statium. Part. 2. p. 1081.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.